in die illa cantabitur canticum istud in terra Iuda urbs
fortitudinis nostrae salvator ponetur in ea murus et antemurale
aperite portas et ingrediatur gens iusta custodiens
veritatem
vetus error abiit servabis pacem pacem quia in te
speravimus
sperastis in Domino in saeculis aeternis in Domino Deo
forti in perpetuum
quia incurvabit habitantes in excelso civitatem sublimem
humiliabit humiliabit eam usque ad terram detrahet eam usque ad
pulverem
conculcabit eam pes pedes pauperis gressus egenorum
semita iusti recta est rectus callis iusti ad ambulandum
et in semita iudiciorum tuorum Domine sustinuimus te nomen
tuum et memoriale tuum in desiderio animae
anima mea desideravit te in nocte sed et spiritu meo in
praecordiis meis de mane vigilabo ad te cum feceris iudicia tua
in terra iustitiam discent habitatores orbis
misereamur impio et non discet iustitiam in terra
sanctorum inique gessit et non videbit gloriam Domini
Domine exaltetur manus tua et non videant videant et
confundantur zelantes populi et ignis hostes tuos devoret
Domine dabis pacem nobis omnia enim opera nostra operatus
es nobis
Domine Deus noster possederunt nos domini absque te tantum
in te recordemur nominis tui
morientes non vivant gigantes non resurgant propterea
visitasti et contrivisti eos et perdidisti omnem memoriam eorum
indulsisti genti Domine indulsisti genti numquid
glorificatus es elongasti omnes terminos terrae
Domine in angustia requisierunt te in tribulatione
murmuris doctrina tua eis
sicut quae concipit cum adpropinquaverit ad partum dolens
clamat in doloribus suis sic facti sumus a facie tua Domine
concepimus et quasi parturivimus et peperimus spiritum
salutes non fecimus in terra ideo non ceciderunt habitatores
terrae
vivent mortui tui interfecti mei resurgent expergiscimini
et laudate qui habitatis in pulvere quia ros lucis ros tuus et
terram gigantum detrahes in ruinam
vade populus meus intra in cubicula tua claude ostia tua
super te abscondere modicum ad momentum donec pertranseat
indignatio
ecce enim Dominus egreditur de loco suo ut visitet
iniquitatem habitatoris terrae contra eum et revelabit terra
sanguinem suum et non operiet ultra interfectos suos